- IMPERATOR
- I.IMPERATORal. Rex, in Scacchorum ludo, vide infra Latronum lusus.II.IMPERATORappellatio apud Rom. olim militatis fuit, quâ Dux praesens re bene gestâ primum militum acclamatione in castris, deinde sententiâ Senatus in urbe exornatus est. Factum id autem antiquitus, non nisi magnis rebus gestis: atu suâ aetate, decem milibus occisis, acclamatum esse scribit App Alex. qui sub Hadr. vixit Civ. Bell. l. 2. Addit Dio, non nisi semel de uno bello aliquem appellari Imperatorem licuisse, l. 60. Nihil autem referebat, an ipsi Duces, an Legari illorum Quaestoresque rem praeclare gessissent, Cic. in Pis. Alias Imperatores in genere dicti sunt omnes illi, qui suis auspiciis rem gererent, et qui impertum, i. e. ius belli gerendi haberent. Poltea mutaro sub Iul. Caes. Reip. statu, vox eum significate coepit, qui potentiam et auctoritatem in Rep. summam esset adeptus: quo factum ut quotquot Caesari successêre, Imperatores dicerentur. Quamquam et prior tituli usus non penitus abolitus, sed tum in aliis, tum in ipsis Principibus fuit retentus et observatus: cum rebus in bello egregie patratis, pro numero victoriatum Imperatores II. III. IV. V. nuncuparentur. Quemadmodum de Octavio legimus, quod XX. i. e. vicesimum Imp. ob toties reportatam victoriam, fuerir dictus. Fuit etiam Iovis epitheton, quod omnibus imperet, sic dicti. Talis a Praenestinis cultus est, cuius simulacrum T.Quintus, Praeneste in deditionem accepto, Romam devectum in Capitolium tulit, dedicavitque inter cellam Iovis et Minervae, tabulâ rerum gestarum teste sub eo fixâ. Imo et alibi Iovem hoc nomine cultum, refert Cic. Verrina 6. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Eund. titulum sequioriaevo praeter Impp Byzantinos et qui Occidentis Imperium tenebant, etiam sibi sumpsêre Bulgariae Principes, ut quos Βασιλέας sese inscripsisse, et iisdem quibus Impp. CP. insignibus usos esse, docent, Luithprand. in Leg. et Scylitzas p. 623. Vide supra in Basiteus. Hinc in Actis Innoc. III. Iohannicius Bulgariae Rex Epistolam suam sic orditur: Ego Caloiohanns Imp. Bulgarorum seu Blancorum. A' Latinis tamen non Impp. sed Reges, compellabanturs ut videre est apud eund. Innoc. Ibid. Idem fecisse Reges Anglo-Saxones ex hoc patet, quod Basileas sese itidem passim indigitarent. Ego Edgarus Anglorum Basileus, omniumque Regum Insularuni Occani ---- Imp. et Dominus, in Rescripto, quod habetur in Epistolis Hibern. Iac. Usserii Archiep. Armach. Idem in alia Charta, de Clericis uxor. subscribit, Ego Eadgar Busileus Anglorum et Imp. Regum Gentium etc. Sic in alia, Ego Imp. Knuto etc. Regibus porro Franciae idem axioma a Scriptoribus non semel tribuitur, ac Chlodovaeo, apud Balther. in Vita S. Fridolini Abb. n. 30. Pipino, apud Suger. de administr. sua: aliis. Sed et de Castellae tandem Regibus idem legitur, qui Impp. Hispaniae, vel Hispaniarum, appellari amavêrunt, quod, ut ait Matth. Paris. A. C. 1153. Principarentur Regulis Aragonum et Galiciae. Unde narrat Mariana Hist. Hisp. l. 9. c. 5. ad Conc. Turonense, mislos esse ab Henr. II. Imp. Legatos, A. C. 1055. eius nomine questos, ad versus Ferd. M. Castellae ac Legionis Regem quod contra morem Maiorum et legum praescripta, se Impecii Rom. iure exemptum ferret et in ipsum Imerpii invaderer nomen. Sic in vet. Scheda, apud Martinez. in Hist. Pinnat. l. 5. c. 8. ubi de pacto inter Alphonsum Aragoniae et Alphonsum fil. Castellae RR. Alphonsus de Aragonta tradidit absoluto totam illam terram Castellae, quae pro ipso tenebatur, Alphonso de Castella, et deinde noluit, quod vocaretur Imp. nisi Rex Aragonum Pampilonae et Navarrae. Videplura apud C. du Fresne in Gloss. ubi Reges etiam Wisigothorum Imp. assectâsse titulum, colligit ex LL. Wisigothor. l. 12. tit. 2. §. 13. Adde Georg. Horn. in Orbe Imp. In nummis tamen Impp. CP. crebro Imp. ritulum omislum esse, observatum est Ez. Spanhem. exceptis forte Iulianiaereis, in quibus solitum illud IMP. legitur. Sed et constat Imerpatorium hunc titulum a Iulio Caesare in nummis haud receptum, nec ab Aug Successoribus Tiberio, Caio, Claudio eriam, nisi ratius, in iis admissum. Unde etiam eorum exemplo neglectus est, a Severo, caraclla, Gallieno, quorum nummi hoc praenomine frequentius carent, etc. Vide eund. C. du Fresue Dissertat. de posterioris aevi numismatibus n. 33. et seqq. Ut de orato habituque Imperatorio, quem speciem Principatûs vocat Suet. Calig. c. 22. (eo quod Imp. Rom. proprice Princeps, et Imperium Principatus appellaretur, ex instituto Aug. ut ex Tac. docent Eruditi) quaedam addam: Eorum corona superne operta, et ut Anastas. Bibliothecarius in Leone III. appellat, epanoclista fuit, cum ceterorum Regum Principumque coronae radiatae superne paterent vel potius non ita pridem superne pateant. In bello, et ubi aperiri capita mos erat, pileis Laconicis contecti capita, describuntus Synesio in Orat. deregno. Carini pileum ex lana fursle idem indigitat cum Parthorum Regem, qui tiarâ et dandye ornabatur, dicit cessisse ei, cui ex vilissimis lanis amictus pileusque essent. Impp. CP. communiter usi legimtur pileo, ut videre est apud Codin. de Offic. CP. c. 6. n. 18. qucmin sollennitatibus alto regmine, putâ Crinoniâ, cui a lilii specie nomen: vel Tetraphyllo, cui a quatuor foliis, mutabant. Idem Codin. c. 6. n. 36. meminit variorum Imperatorii capitis tegminium, Tropaenchiae imprimis et Iustinianaei, quorum illud a tropaeo, hoc a Iustiniano Imp. accepit nomen. Diademaris porro usum primis Imperatoribus exosum, posterioribus familiatem fuisse constat, et Iornandes quidem Diocletiano, Cedren. vero et Fasti Sic. Constantinoillud attribuunt. Neronem noctu lupanaria pervagatum, cucullione tectum, non moramur. Calceamenta quod attiner, priscis illa Imperatoribus serica fuêrunt, neque enim Φοινικόχροα illa πέδιλα, quae propria erant Imperii insignis, e vili materia fuisle credibile est: cum ea etiam auro gemmisque insigniret eslent ornata. Iulium Caesarem calceamentis altioribus et coloris rubri, more Regum Albanorum, usum fuise, docet Dio. Spartian. in Alex. proin ipsum ntat praeter morem fecisle. quod baxeis albis uteretur, non coccineis, utprius alii sole. bant Impp. Sed id singulare fuisse CPolitanus videtur innuere Paul. Diac. l. 16. his verbis. Ut agnosceretur Imp. ex rubris calceis. Hinc Manuel, concesso usu cocco tinctorum calceamentorum, Succeslor ab omnibus agnitus est, apud georg. Phraanzem Protovestiarium in Chron. Itaque alios iisdem uti non licebat, cum in illis, sieuti in chlamyde Burpurea, elucerent expressa Imperii insignia. Unde Coripp. de Iustino Iun. l. 2.Purpureo surae rutilant fulgente cothurno,Cruraque puniceis induxit Regia vinclis.Parthica Campano deder ant quae tergora fuco:Augustis solis hoc cultu competit ut.Et hi Mallei dicuntur Latinis calcei, quos passim Graeci Auctores ὑποδήματα s. πέδιλα ἐρυθρὰ et ἐρυθρόχροα s. φοινικόχροα appellant: quorum usus ab Imperatoribus tandem ad Pontifices Rom. transiit. In specie memorantur Campagi et Tzangae: Fuit autem Campagus, formâ reticulatâ prorsus, et frequentibus incisuris, conspicuâ. Tzangae in summitate pedis quandam quasi lamellam, quae Aquilae effigiem repraesentabat, et, praeter intextum hoc vel adsutum decus, purpureo colore insignes erant. Addebatur aurum, gemmae, aliaque splendoris insignia. Sed de his plura vide apud Antelm. Soler. l. de Calceo antiquo, ut et in voce Tzancae. Reliquus Imper atorum habitus, etiam sublatâ libertate, toga fuit. Nam et Caesar in toga confossus est, Suet. c. 82. et Calig. c. 35. ut cakatâ laciniâ togae praeceps per gradus iret. et Domit. Mars togatus dictus est Mart. et apud Spartian. Hadr. cum inItalia esset, semper togatus incessit. Idem de Antonino Philosopho et Pertinace, apud Capitolin. de Alex. apud Lamprid. legimus. Sed quandoque illa toga purpurea ac triumphalis fuit, cuius usus perpetuus primum Caesari datus est, apud Dion. l. 44. Lamprid. tamen de Alex. tradit, adeo civili ingenio fuisle, ut licer Imp. Praetextam et togam pictam numquam sumeret: Et proin non nisi mali superbique Principes invidiosum eum habitum usurpârunt, ut Nero, in adventuTeridatis, apud Dion. l. 63. Domitianus quoties in senatum veniret, apud eund. l. 67. Heliogabalus apud Herodian. Galienus apud Trebell. Inferiori ergo aevo vestis prupurea, i. e. toga et paludamentum, Imperatorum esle coepit: unde sumere prupitram, pro, sumere Imperium dictum, et in tumultuariis creationibus direpta de vexillis, aut de simulacris Deorum, cum aliunde non suppeteret, a militibus purpura est, quâ Imperatorem induerent, ut Historiae Augustae interpretes adnotârunt. At in Paenulis hic rerum apex numquam fuit, nisi forte in itinere pluviae causa illas adbitas credimus. Vide Octav. Ferrar. de Re Vest. passim: plura vero hanc in rem, inprimis de ritu novos Impp. supra scutum in inaugur atione efferendi, quod Gr. ἐπαίρειν, dixêre, Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce hac, item in voce Βασιλεὺς de more Impp. populum alloquendi, Natalem suum aliquo donativo prosequendi, damna fortuitis casibus accepta largitione aliqua compensandi, illustrium virorum funera prosequendi: vicissim, de populi more, illos, post insignem inprimis hostibus cladem illatam salutandi; urbem aliquam ingredientes excipiendi; imo te ador andi etc. Vide Casaub. Animadv. ad Suet. ut et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.